

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 10: Versus 1
Philisthiim,etc.[RAB.]Multis omissis quae in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiae ejus commemorat.Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judaeorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum coeli et terrae possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Israel, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Israeliticae fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriae cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari.Fugeruntque viri.Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, haereticorum quoque perditionem non parum juvit saecularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchae haereticorum Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina.